라틴어 문장 검색

ego tamen libentius retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intelligatur efficit, sed ut plus intelligatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 50:5)
tam libenter mihi det, quam libenter sumam.
(ARCHIPOETA, IV112)
sed quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor?
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 1:7)
Et posmeridianas quadrigas quam postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et me hercule quam me hercules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:18)
Ego vero ac libenter quidem, inquit Brutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:8)
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:6)
ne ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa quam tibi superioribus litteris scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:1)
qui mihi consuessent aut libenter polliceri si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent, huic meae rogationi potius non continuo responderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 8 1:2)
illa vero duo, quae maxima sunt laudum tuarum, quis aut libentius is quam ego commemorat aut saepius, te et non suscipiendi belli civilis gravissimum auctorem fuisse et moderandae victoriae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 11:3)
Et tu occasiones obligandi me avidissime amplecteris, et ego nemini libentius debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 1:1)
vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:9)
Lyso vero cum mecum prope cotidie esset unaque viveret, non solum quia libenter me audire arbitrabatur, sed quia libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua et facta et dicta laudabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 24 2:2)
Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inventorem, libenter profiteor, ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 20:2)
Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 10 3:3)
ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit mutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεωσ provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, προσανατρεφομένην eam a me non libenter videt sed modo suscenset, modo gratias agit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION